Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SENSUS

SENSUS Capitaneus, Inconsultus naturae impetus, Gall. Premier mouvement. Lit. remiss. ann. 1334. in Reg. 69. Chartoph. reg. ch. 236: Dictus Alquerius delatus, Sensum capitaneum et non rationem sequendo, irruit cum quibusdam suis complicibus contra dictum Petrum de la Balma nemini injuriantem, et percussit et male tractavit eumdem.