Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SENSUS

SENSUS, Intellectus, νοῦς, nostris, Sens, bon sens. Ita usurpant S. Hieronymus in Indice Haereseon cap. 17. 28. Ruffinus in Exposit. Symboli, et Eucherius Homil. 1. de Ascensione et Homil. de Pentecoste. Capitul. lib. 1. cap. 76: Non sinatis nova vel non canonica aliquos ex suo Sensu et non secundum Scripturas sacras fingere et praedicare populo. Vide supra Sensuabilitas.

In Sensu, Sensibiliter, manifeste. Vetus Irenaei Interpres lib. 5. cap. 17: Propter hoc docebat homines in Sensu per ea signa, quae faciebat, dare gloriam Deo.