Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SENSUS

SENSUS,² pro Census, Pensitatio ex agris et praediis. Charta ann. 764. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 29: Ut qualemcumque Sensum visum vobis fuerit illis injungatis, quem vobis per singulos annos solvant. Statuta MSS. Auscior. ann. 1301. art. 24: Pro quo honore, fundo vel possessione tenetur domino ad certum Sensum, servitium seu praestationem annuam. Consuet. Lemovic. art. 61: Et si Sensus valeat plusquam pretium hujusmodi ultimae assentationis, habetur hujusmodi contractus pro assentamento. Vide Sensaticum.

Sensus Terrae, Illius declaratio seu inquisitio judiciaria. Charta Guidonis Comit. Flandr. ann. 1237. ex Tabul. S. Barthol. Betun.: Si vero hospites vel alii judicatores curiae dictorum praepositi et capituli habeant opus Sensu terrae sive enquesta in eorum judiciis faciendis, dominus Bethuniensis vel ejus ballivus debet eis facere haberi bona fide Sensum terrae sive enquestam per pares castri Bethuniensis quotiescumque.... fuerit requisitus.