Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERENO

SERENO,² (SERENARE) Liberare, in charta ann. 1319. apud Haltaus. Glossar. German. col. 495. voce Freyen: Universaliter eos ab omni jugo potestatis laïcae Serenantes.

Serenatus, Mundatus, Tersus. Ecbasis vers. 1023: Casta Serenatis impone cibaria mensis. Vide mox in Serenitas.