Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERMO

SERMO, Tuitio, conductus, Sauvegarde: ἀσυλίας λόγος, apud Justinianum in Edicto 2. Λόγος ἀπαθείας, apud Annam Comnenam pag. 158. 249. 292. Lex Salica tit. 59: Ubi culcaverit solem, et ista omnia compleverit, qui eum admallat, et ille, qui admallatur, ad nullum placitum venire... noluerit, tunc Rex, ad quem mannitus est, extra Sermonem suum eum esse dijudicet, et ita ille culpabilis, et omnes res suae erunt in fisco, aut cui fiscus dare voluerit. Pactus Legis Salicae tit. 76. § 1: Si ille, qui admallatur, ad nullum placitum venire voluerit, tunc Rex ad quem mannitum est, eum extra Sermonem suum ponat, et quicunque eum aut paverit, aut hospitium illi dederit,... culpabilis judicetur. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 42: Ut Monasterium...... sub sua tuitione et Sermone... jubeant gubernare. Marculfus lib. 1. formul. 24. de Mundeburde Regis et Principis: Igitur cognoscat Magnitudo seu utilitas vestra, quod vos Apostolicum et venerabilem illum Episcopum aut Abbatem..... sub Sermonem tuitionis nostrae visi fuimus recepisse, etc. Vide Verbum, et quae notavimus ad Alexiadem pag. 308.