Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERMO

SERMO,² Homilia, concio ad populum in Ecclesia, nostris Sermon. Gloss. Lat. Graec.: Sermo, ὁμιλία. S. Augustinus Epist. 77: De Sermone Presbyterorum, qui te praesente populo infunditur, etc. Infra: Ut jubeas singulos, quos volueris, Sermones seorsum conscriptos et emendatos mitti nobis. Statuta ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 498: In sequenti Dominica dicere Matutinas et Missam ad usum praedictum et cum nota, et tali hora qua scholares post Missam ire poterunt ad Sermonem. Sermonem facere, in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis cap. 33. Vide Concil. Valentin. Hisp. cap. 1. Observandum porro ex Augustino lib. de Catechizandis Rudibus cap. 13. in Africanis Ecclesiis Antistites stantes stanti plebi verba facere consuevisse, contra quam in Ecclesiis transmarinis, ubi non solum Antistites sedentes loquebantur ad populum; sed ipsi etiam populo sedilia subjacebant, ne quispiam infirmior stando lassatus a saluberrima intentione averteretur, aut etiam cogeretur abscedere. Postmodum infirmos, caeterosque, qui stare non poterant, sedere jussit idem Augustinus Homil. 26.

Sermonement, in Lib. 2. Mirac. MSS. B. M. V.

Sermo Vivus. Capitulare 5. Caroli M. incerti anni cap. 1: Admonendi sunt (Episcopi) de rectitudine fidei suae, ut eam et ipsi teneant et intelligant, et sibi subjectis populis vivo Sermone annuntient. Vide, Vivus.

Sermo Implicitus, occultus, γράφος, in Gloss. Lat. Gr.

Sermones Sacri, Quinam ita nuncupati et quam ob causam, docet Parid. de Grassis Ceremon. capell. Papal. MS.: Quoniam hi decem et novem ordinarii (Sermones) incantati evangelii currentis expositionem, et in Dei laudem aguntur, Sacri vocantur: ideoque non nisi inter sacra missarum solemnia, et post evangelium cum petitione benedictionis, ac Angelicae salutationis praefatione recitantur. Si qui vero extraordinarii, ut pro pacis seu victoriae publicatione, sive alia causa, aut in laudem alicujus defuncti fiunt, quia sacri non censentur, ideo post missam et absque benedictione ac sine Angelicae salutationis praefatione recitantur.