Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVA

SERVA,² Locus ubi colliguntur et asservantur aquae, ut infra Servatorium. Charta Humberti I. ann. 1299. pro fundat. Monast. Saletar. tom. 2. Histor. Dalph. pag. 91. col. 2: Item a dicto stagno de Salettis directe usque ad parvam Servam de Salettis, dicta Serva eodem modo interclusa.

Locus ubi pisces servantur. Charta ann. 1323. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 512: Possunt in fondo suo stangnum, viverium, Servam seu piscariam piscium facere. Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 131. ch. 39: Ad piscaturam sive Servam piscium..... abbatis Cluniacensis...... dicti Andreas et Benedictus clam et occulte,.... de dicta piscatura sive Serva, cum dicta trublia, quater viginti pecias piscium....... furtive ceperunt. Vide infra Serverum.