Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVIO

SERVIO,² (SERVIRE) pro Servare. Capitul. Francoford. Caroli M. ann. 794. § 52: De ecclesiis quae ab ingenuis hominibus construuntur, licet eas tradere, vendere, tantum modo ut ecclesia non destruatur, sed Serviuntur cotidie honores. Ubi Serventur edidit Sirmondus: sed servire et servare promiscue scribi observat Baluz. in Notis ad Capitul. Vide Servare.