Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SERVO

SERVO, (SERVARE) f. pro Servire, Eadem saltem notione, in Charta Henrici Reg. Angl. ann. 1457. ex Chron. Johan. Whethamstedii pag. 420: Et quamvis ita sit (quod) nos...... quae Servare poterunt pro bono nostro et regni nostri, procedere libere possemus. Vide Servire 2.

Servare Chorum, Choro quoad cantum praesidere, illum regere. Cerem. vet. eccl. Carnot. scriptum paulo post annum 1193: Ille qui cantat invitatorium, Servabit chorum ad Laudes, etc.

Servare Placitum, Habere, tenere, Gall. Tenir les plaits. Instr. ann. 1385. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 81. col. 1: Convenientibus in unum et aggregatis pro Servandis placitis in termino consueto, etc.

Servare Se, Se gerere, Gall. Se comporter. Laur. Byzyn. in Diario belli Hussit. ann. 1421. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 184: Item quod sacerdotes ex parte Servent se secundum ordinem divinum et imitationem propheticam et apostolicam.