Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEXUS

SEXUS, Genus, species, vel potius diversitas. Constitutio Chlotarii Regis ann. 560. cap. 13: Nec quicquam aliud agere aut judicare, quam ut haec praeceptio secundum Legum Romanarum seriem continet, vel Sexus quarumdam gentium juxta antiqui juris Constitutionem olim vixisse dinoscitur, sub aliqua temeritate praesumant. Neque forte aliter vox sexus capienda in Concilio Duziacensi I. pag. 292. edit. Cellotii, ubi generis diversi ac sexus pecunia, idem videtur, quod in Testamento Aldrici Episcopi Cenomanensis, pecunia diversi generis appellatur, hoc est, pecudes diversi generis, boves, caballi, oves, et similes: Omnia, quae ibi habuit, aurum, argentum, vestimenta, pannos plurimos, annonam, vinum, et generis diversi ac Sexus pecuniam,.... per vim abstulit. Ubi pecunia diversi generis ac Sexus non potest sumi pro auro et argento quod antea expressum est, uti vult Cellotius. Eadem, ni fallor, seu potius contraria ratione capienda verba formulae 7. ex Baluzianis: Et aliam rem quantumcumque visus sum habere, aut inantea laborare potuero, tam peculium, praesidium utriusque generis Sexus, aurum, argentum, drapalia, etc. Nam cum praesidium quasvis facultates significet, ac praesertim pecuniam numeratam, voce praesidii utriusque generis Sexus videntur intelligi aurum et argentum, quae consequenter describuntur explicationis gratia. Nolim tamen id praefracte asseverare, praesertim ex form. 28. ubi omne genus pecudum habetur.

Charta ann. circ. 1282. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 354. col. 1: Ubi (in Provincia) erant centum sapientiores eo in Sexu naturali et in scientia litterarum.