Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SEXUS

SEXUS,² Pars corporis, qua quis vir est aut mulier, apud veterem Interpretem Moschionis, qui φύσις voce uti solet. Gloss. Lat. Gr.: Sexus naturae, εἶδος φύσεως. Vide Harmoniam Gynoeciorum part. 1. cap. 9. n. 5. et alibi.

Nostris Sexe, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1457. in Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 225: Icellui Poncelet print icelle fille aagée de dix à douze ans et la tira par ses drappeaux et sainture, et après par son Sexe. Hinc

Sexu Debilitatus, castratus, in Glossis antiquis MSS.

Sexus Perfectior Masculi appellantur ab Amalario in Ecloga de officio Missae, tom. 2. Capitul. col. 1353.