Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SICUT

SICUT Alias, Formula in iterato jussu usurpari solita. Charta Caroli Reg. apud Th. Blount in Nomolexic. Anglic.: Praecipimus tibi (Sicut alias praecipimus) quod non omittas propter aliquam libertatem in balliva tua, quin eam ingrediaris et capias.

Sicut Amat Se et Sua, Formula alia quae occurrit in lib. nigro Scaccarii pag. 367: Quod nullus praesumat, Sicut amat se et sua, facere secundam nisi, etc. Non semel ibi legitur.