Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNACULUM

SIGNACULUM, Glossae Graec. Lat.: Σφραγιστήριον, Signaculum, Signatorium. Papias: Signaculum, quod alicujus rei ad hoc imprimitur, ut lateat, quousque reseratur. Tertull. lib. de Pallio cap. 4: Pectus squamarum Signaculis disculptum. S. Hieronym. Epist. 16: Aurum usque ad annuli Signaculum repudians. Idem Epist. 8: Ut et claudas cubiculum pectoris, et crebro Signaculo crucis munias frontem tuam, etc. Formulae veteres Bignonii cap. 38: Suggessit eo quod apud nostrum Signaculum, hominem aliquem nomine illum mannitum habuisset, id est, cum signaculo, sive sit sigillum, quod vult idem Bignonius, sive monogramma, ut in Charta Caroli M. apud Miraeum in Diplomat. Belg. lib. 1. cap. 8: Nostrae manus Signaculis eam (Chartam) affirmare decrevimus, et annulo nostro firmari jussimus. Chronicon S. Vincentii de Vulturno lib. 2. pag. 681: Propriae manus et trium filiorum suorum Signaculo illud corroborans. Anonymus in Vita S. Theodardi Archiep. Narbon.: Praedecessorum meorum traditiones... et impressionis eorum Signaculo roboratas. Infra: Duo regalia praecepta Caroli Magni videlicet ejusque gloriosissimi filii Ludovici, et certa Signaculorum eorum impressione diligenter notata. Adde Joan. Sarisberiensem Epist. 158. Utuntur Jurisconsulti aliquot, atque in iis Caius in Instit. pro sigillo, leg. 4. Cod. Th. de Administr. et peric. (3, 19.) etc.

Seignau, pro Chirographum, nominis subscriptio, in Assis. Hierosol. cap. 4: En chascune charte avoit le seau et le Seignau dou roy et dou patriarche auci.

Signaculum, Signum crucis, le Seing de la croix. Statuta Ordinis de Sempringham: Post erectionem autem et Signaculum... dicat Prior illorum, Deus in adjutorium. Vita MS. S. Arigii Episcopi Vapincensis ex Cod. Silviniacensi: Sed Sanctus Dei Signaculum Christi faciens, etc. MS.: Sa main leva, si a faït son Signacle.

Signaculum, Baptismus. Tertull. de Spect. cap. 4: Ne quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius Signaculi nostri. Cum aquam ingressi Christianam fidem in legis suae verba profitemur. Infra cap. 24: Hoc erit pompa diaboli, adversus quam in Signaculo fidei ejeramus. Signaculum frontium vocat lib. 3. adv. Marc. cap. 22. Inscripta oleo frontis Signacula, apud Prudent. Psychom. v. 360. Occurrit praeterea apud Ruffinum lib. 1. adversus Hieronymum initio et Anonymum de Haereticis non rebapt. pag. 131. Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 95. 161.: Symbolum, quod est Signaculum fidei, et orationem Dominicam discere semper admoneant Sacerdotes populum Christianum. Admonitio Imperatoris Caroli M. ad Presbyteros, in Capitulari dato apud Saltz, cap. 3: Ut (Sacerdos) Signaculum et baptisterium memoriter teneat. Capitula S. Bonifacii Mogunt. cap. 16: Ut unusquisque Episcopus in sua parochia diligenter discutiat suos Presbyteros, et faciat ut illorum Signacula et baptisteria bene faciant, etc. Concilium Metense ann. 888. cap. 6: Nullus alteri suscipiat a fonte infantem, nisi qui apprime Signaculum, id est abrenuntiationem diaboli et professionem Catholicae fidei tenuerit.

Signaculum Corporis, Circumcisio dicitur, Tertull. Apolog. cap. 21.

Signaculum, Nota Militiae, seu, qua quis in militem adscribebatur. Passio S. Maximiliani: Dion dixit ad officium, Signetur. Cumque resisteret Maximilianus, respondit, Non possum militare. Dion dixit, milita, ne pereas. Maximilianus respondit, Non milito..... Dion ad Maximilianum dixit: Milita et accipe Signaculum. Respondit, non accipio Signaculum. Dion ad officium dixit: Signetur. Cumque reluctaret, respondit, non accipio Signaculum saeculi, et, si signaveris, rumpo illud, quia nihil valeo. Ego Christianus sum, non licet mihi plumbum collo portare post signum salutare Domini Jesu Christi, quem tu ignoras, etc. Ex quibus colligi posse videtur, Signaculum istud plumbeum aliud fuisse a stigmate, quo notari tirones consuevisse observant, qui de militia Romana scripserunt, atque in primis Stewechius, Salmasius, et alii. Nam ejusmodi Signaculum plumbeum collo aptabatur. Cujusmodi vero illud fuerit, nescio traditum.