Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNO

SIGNO, (SIGNARE) Signum crucis digitis ac manu effingere. Tertull. lib. 2. ad uxorem cap. 5: Cum lectulum, cum corpusculum tuum Signas. Gregorius M. lib. 4. Dialog. cap. 38: Tunc fratres coeperunt ei dicere,..... Signum tibi sanctae crucis imprime. Respondit ille, dicens, Volo me Signare; sed non possum, quia squamis hujus draconis premor. Leo IV. PP. de Cura Pastorali: Calicem et oblatam recta cruce Signate, id est, non in circulo et varicatione digitorum, ut plurimi faciunt; sed districtis duobus digitis, et pollice intus recluso, per quos Trinitas innuitur. Occurrit praeterea apud Messianum in Vita S. Caesarii Arelat. pag. 252. Augarum in Actis S. Theodori Ducis n. 17. Baudoviniam in Vita S. Radegundis, Fortunatum in Vita S. Albini Episc. Andeg. n. 16. Notgerum Episcopum in Vita S. Hadelini n. 15. etc. MS.: Saingna son chef, s'a l'image enclinée., MS.: Il a levé sa main, si a Segné son front., MS.: Les fons fait aprester, s'es a mult bien Segnez.

Sengnieller, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1432. ex Reg. 175. Chartoph. reg. ch. 233: Icellui Pitot se Sengniella et chey en telle foiblesse de corps, que assez tost après il ala de vie à trespassement.

Signare, pro Subscribere. Vide infra Signum.

Signare, Signum crucis ad peregrinationes vel expeditiones Hierosolymitanas, vestibus assuere, apud Caesarium lib. 1. Miracul. cap. 6.

Bonincont. Hist. Sicul. part. 1. apud Lam. in Delic. erudit. pag. 331: Defecissent item ea tempestate Tudertini et Romani, nisi legatus Apostolicus, qui urbi praeerat, capita Apostolorum per urbem detulisset, populumque Romanum contra Fridericum Signavisset, tanquam contra infideles, pugnaturum.

Signare, Idem quod, Consignare, Confirmationis Sacramentum conferre, apud Martinum Bracarensem cap. 52. in Concilio Hispalensi II. can. 7. etc. Signare Chrismate, apud Gregorium M. lib. 3. Epist. 9. Acta S. Valentini Presbyt.: Tribus autem consummatis diebus, die sancto Dominico baptizavit Asterium cum omni domo sua: et vocavit ad se S. Castillum Episcopum, qui veniens Signavit Asterium cum omni domo sua, animas fere promiscui sexus numero 44. Vide Menardum ad Sacrament. Gregor. pag. 108. et seqq.

Signare Terras, dicitur cum certis signis significatur non licere in eas animalia pascenda immittere. Provinciales dicunt Signar lei restouble, cum acervis terreis indicant agrum non depascendum. Charta ann. circ. 1317. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Nec etiam in terris laboratis tempore quo bladarentur, vel si Signatae fuerunt pro deffendutis; si vero non bladarentur, vel si Signatae non fuerunt pro deffendutis, avere hominum et domini dicti castri posset libere pascere. Signer, pro signo notare, Gall. Marquer, in Statuto Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 35. Vide Wiffa.

Signare, στιγματίζειν, Reis stigma vel signum imprimere. Consuetudines Valentiae in Aginnensi pago, descriptae in Regesto Constabulariae Burdegal. fol. 142: Qui furatus fuerit rem valentem ultra 5. solid. prima vice Signetur, etc. Vide Signatio.