Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNO

SIGNO,² (SIGNARE) Prodere, palam facere. Mirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 258. col. 2: Quod Paulus Apostolus se metuere significans, fatetur se audisse arcana verba, quae non licet homini loqui. Et Johanni praecipitur, ne Signet, quae locuta sunt septem tonitrua. Vide ibi notam doctorum Editorum.