Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,ยน Chronicon Besuense pag. 618: Ut donum istud teneretur, uxor Theoderici inde pro Signo habuit unum annulum de auro, et Richardus filius ejus unum cyphum de refectorio. Pag. 621: Et Dom. Odilo Monachus noster, qui tunc regebat obedientiam, dedit ei pro signo medietatem eminae frumenti, etc. Pag. 627: Et pro signo dedit illis duobus fratribus Wido Monachus, qui Pauliacum tenebat, undecim solidos nummorum. Adde pag. 630. ubi signum dicitur, quidquid datur iis, qui venditionem vel donationem ab altero factam approbant, in consensus ab iis praestiti notam. Vetus Charta apud Mabillonium tom 5. Vitarum SS. Ord. S. Bened. pag. 765: Qui videlicet Gausbertus dedit ei duo paria pellium vulpinarum, ut si forte, ut fit, praedictus confirmator paterni beneficii oblivioni tradiderit, hanc concessionem, se fecisse, sint pro intersignio pelles illae.