Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,¹⁰ Clamor militaris, inclamari solitus ab eo, qui signum seu vexillum militare in acie praeferebat. Interdum nude, ut apud Gilonem Parisiensem lib. 4. Viae Hierosol. interdum cum alicujus alterius vocis adjunctione, ut Signum militare, Signum clamoris, Signum bellicum, Signum exclamationis, Signum castrorum, locis auctorum indicatis in Dissertat. 11. ad Joinvillam. Tertull. adv. Judaeos cap. 9: Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans et Signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus. Chronicon Senoniense lib. 3. cap. 16: Alemanni vero sua Signa fortiter inclamantes; viriliter, sicut moris est eorum, Francis resistentes, etc. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 855: Et insectantibus callide mixti Signum triumphantium vociferati sunt. Willebrandus ab Oldenborg in Itiner. Terrae sanctae: Venimus Naversam, quod est castrum optimum,.... a quo Rex ipse Signum suum Naversa solet proclamare. MS: Vienne escrie l'Anseigne S. Moris. Alibi: François escrient Monjoie S. Denis, Et Viennois l'Anseigne S. Moris. Et Hernauz crie Biaulande et Ay. Genevres escrie Olivier li gentis., MS.: A grant voix crient, Diex aïe, L'Enseigne au Duc de Normendie. Alibi: Normant escrient, Diex aïe, L'Enseigne au Duc de Normendie. Vide Vexillum, et quae annotamus in Dissert. 11. ad Joinvillam pag. 304.