Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,¹² Symbolum seu tessera, ut videtur, quae praebendario datur, ut quod illi competit percipiat. Epitome Constitut. Eccles. Valent. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 168: Nemo ex habentibus Signa laudabilis eleemosynae sedis possit cessionare alteri Signum aliquod, ne lites inde suboriantur, et procuratori solventi Signa perturbationis occasio fiat...... Non possint dari concedive similes licentiae ad recuperandum Signa pro absentibus a civitate alibi commorantibus nisi per omnes de capitulo, nemine contradicente. Quoties vocaverit Signum aliquod laudabilis eleemosynae, illud conferri non possit, nisi elapsis quatuor mensibus a die vacationis computandis. Procuratores eleemosynae non solvant Signa aliqua, nisi bursario eleemosynae in pecunia numerata. Vide Merallus.