Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,¹³ Scopus ictibus petendus. Glossar. Gasp. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 8. ex Hist. Palaest.: Alios miserunt ad Signum et sagittabant eos. S. Lucas in Evang. cap. 2. 34: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel: et in Signum, cui contradicetur. Graec. Καὶ εἰς σημεῖον ἀντιλεγόμενον. Gloss. Lat. Graec.: Signum, Σημεῖον, ὁ σϰοπός.