Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,¹⁷ Moneta, quia signata. Reg. actor. capitul. eccl. Camerac. sign. O. ad 26. Sept. ann. 1481: Cum nuper quidam Matthaeus Oudart, dictus Le Grant, quaedam Signa, Gallice dicta Blancs, de cugno falso et contrafacto....... venditioni exposuisset, etc. Enseignes, eadem acceptione, in altero Reg. sign. M. ad ann. 1459. fol. 74. Vide supra Insignium 1.