Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,² Veteres appellabant sigillum, quo signabantur testamenta aliave acta: unde Signatores Senecae lib. 2. de Benefic. dicti, qui ad syngraphas firmandas vel ipsa testamenta advocabantur, eaque sigillis suis firmabant. Collatio Carthagin. II. cap. 53: Custodes edicant, utrum Signa cognoverint ? Leo Episcopus Ecclesiae Catholicae dixit: Agnosco sigillum meum. Marcellinus V. C. Tribunus et Notarius dixit: Quoniam ab utraque parte impressionem Signorum agnitam constat, ea, quae praecepi, a Notariis relegantur. Petilianus Episcopus dixit: Sic solent testamenta, non gesta reserari. Ubi signum et sigillum idem sunt, ut et in Collat. III. cap. 220. Proinde Signare testamentum, apud Justinianum, recte σφραγίζειν vertit Theophilus. Hinc subscriptionem semper a signatione distingunt Jurisconsulti, cum aliud sit subscribere, aliud signare. Subscribebatur enim testamentum, deinde clausum lino circumducto signabatur. Vide supra Sigillum recognoscere, et Brisson. de Formul. pag. 572. 655. Sed et testes, qui signabant, iidem et subscribebant testamentum. Unde in leg. 3. Cod. Th. de Testamentis (4, 4.), Signatores et Subscriptores promiscue appellantur. Atque ita apud veteres obtinuisse, ait Salmasius lib. de modo Usurar. cap. 11. postmodum vero eum invaluisse morem, ut privati testamenta aliaque acta subscriberent, et affixa in imo cera, juxta subscriptionem Signum suum imprimerent, quod cum in multis non fieret, sed sola subscriptio apponeretur, ac vice Signi, nota aliqua, quam hodie Parafum dicimus, manu propria describeretur; Signum pro ipsa subscriptione usurpari coepisse contendit, idque firmat ex Porcelli Corocottae testamento, in quo testes ita subscribunt: Lucanicus signavit. Fergilius navis, etc. Et ex testamento S. Remigii, quod sic clauditur: Remigius Episcopus testamentum meum relegi, signavi, subscripsi. Ubi signat, antequam subscribat, quod dici non potest de ratione veterum in obsignandis testamentis, quae subscribebantur, antequam obsignarentur: alias esset ὕστερον πρότερον. Itaque existimat, signare et subscribere idem unumque hoc loco sonare, et utrumque conjungi ἐπεξηγήσεως gratia. Quod sane sequentia videntur firmare, ubi ita testes subscribunt: V. C. Pappolus interfui et subscripsi. V. C. Rusticolus interfui et signavi. V. C. Eulodius interfui et signavi. Et sic caeteri, ubi Pappolus voce subscripsi, alii signavi utuntur, adeo ut idem fuerit subscribere et signare. Ita in altero testamento Widradi Abbatis Flaviniacensis apud Mabillonium, testes nude se illud subscripsisse testatur, non signasse. Idem praeterea patet ex Conc. Dertusano ann. 1429. inter Hispan. tom. 3. pag. 652. ubi Signum pro subscriptione ponitur: Publicum instrumentum per alium fidelem scriptum in hanc publicam formam redactum retinui, Signoque meo solito signavi. Sed quod rem extra controversiam ponere videtur, illud est, quod testamento Remigii appositum legitur: Post conditum testamentum, imo Signatum, occurrit sensibus meis, ut basilicae domnorum Martyrum Timothei et Apollinaris missorium argenteum sex librarum ibi deputem, ut ex eo sedes futura meorum ossium componatur. Vix enim probabile, haec adscripta, post clausum, et lino circumducto obsignatum testamentum, quod etiam hac aetate obtinuisse docent primum Widradi testamentum, et Marculfus lib. 2. for. 17. Perpetuus Turonensis Episcopus in testamento suo, a D. Luca Acherio edito, illud sua manu scriptum et subscriptum, non etiam signatum scribit, tametsi claudendum innuat, cum aperiendum coram Presbyteris et Diaconibus statuat. Signum tamen a subscriptione distinguit Concilium Toletanum X. cap. 4: Scriptis professionem suam faciat a se, aut Signo, aut subscriptione notatam. Ubi Signum est, quod parafum dicimus, subscriptio vero nominis descriptio. Eadem distinctio occurrit in lib. 6. Capitul. n. 416: Scripturae quae.... conditoris vel testium fuerint Signis aut subscriptionibus roboratae, omni habeantur stabiles firmitate. Neque aliud sonat Signum in veteri Charta Securitatis plenariae, exarata sub Justiniano Ravennae, apud Brissonium lib. 6. Formul.: Et ipse eadem manu propria Signum impresserit, testesque, ut subscriberent, conrogaverit, etc. Et infra: Hanc plenariam securitatem..... scribendam dictavi, in qua pro ignorantia literarum subter Signum feci, autoritateque roborata praesentibus testibus attuli subscribendam, etc. Ubi Signum nihil aliud est quam Parafus, distinguiturque a subscriptione, seu nominis proprii descriptione.

Sed missa Salmasii sententia de horum vocabulorum et in infima Latinitate notione, quidam existimant signorum nomenclatura donari coepisse ejusmodi subscriptiones, quod Christiani ad majoris firmitatis argumentum, nominum suorum subscriptionibus Crucis Signum praescriberent, quod nude Signum vocabant, ut signare, signum crucis effingere. Unde Remigius Episcopus Signat primo testamentum, hoc est, Signum sanctae Crucis exarat, deinde subscribit. Apud nos vero Subscriptio praecedit, Signum subsequitur: et in Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 5. § 1. 12. 15. 17. Signum et subscriptio semper junguntur, et a se invicem diversa esse innuuntur. Sane Christianos non alio signo subscripsisse, quam Crucis, probant vetustissimae Tabulae, uti in V. Crux observavimus: quod innuere videtur haec supra allata formula, in qua pro ignorantia literarum subter Signum feci, quae in alia Charta ex Tabulario Casauriensi, cujus meminimus in Dissert. 14. ad Joinvillam pag. 230. ita concipitur: Et propter ignorantiam literarum Signum S. Crucis feci. Quid vero cum Signo ascriberetur, docet eadem Charta Ravennensis sub finem: Signum isti Gratiani V. S. Subdiaconi literas nescientem, et alia manu sit.... scripto. Et infra, ita Notarius: Huic plenariae securitati, sicut superius legitur, de perceptam omnem ter.... praesente Signum fecit, et ei relictum est, Testis subscripsi. Quae certe verba Crucis signo descripto subdi, licet passim observare. Vide Mabill. Diplom. pag. 170. et 634.

Signum Levare, Sigillum solvere, ut videtur, Gall. Lever le scellé. Consuet. Furnenses ex Tabul. S. Audomari: Sed praeterea quilibet plegius fugitivi, qui Signum levaverit, vel levari fecerit, nisi per necessitatem,.... emendabit Comiti 60. libr. Vide supra Sigillum 1.