Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,³ Limes, terminus, finis, Borne. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 3. § 3: Quotiescumque de terminis fuerit orta contentio, Signa, quae antiquitus constituta sunt, oportet inquiri, id est, aggeres terrae, sive arcas, quas propter fines fundorum apparuerit fuisse constructas: lapides etiam, quos propter indicia terminorum sculptos constiterit esse defixos: si haec Signa defuerint, etc. Adde § 2. Legem Bajwar. tit. 11. cap. 1. 2. 3. Vide Procxorius, Sinaida, et Wiffa. Chart. ann. 760. apud Brunett. in Cod. dipl. Tusc. tom. 1. pag. 570: Constat me Audwald ac die vindedisse et vindedit terra juris mei.... hoc est silbula, ab uno latere de subtu curret fossatum et ab alio latere curre signa, da pede est, etc..... et super ipsa cerru vade Signa inter campu et silva et de alia parte est terra emptori, etc.

Signa metalia et Signa granicialia, in Stat. Sigismundi I. ann. 1523. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 412. et 413. Vide supra Metalis distinctio. Unde nostris Segne, pro Locus intra certos fines positus. Lit. remiss. ann. 1480. in Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 21: Icellui Durant fist response qu'il ne rendroit pas à icellui Jehan sa coignée pour siz pugnieres de blé, pour ce qu'il estoit entré en sa Segne ou bois.