Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,⁴ Insigne, Marque d'honneur, nostris. Conc. Hispal. inter Hispan. tom. 4. pag. 12: Nec (clerici) gestant Signa doctorum, sed birreta. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 226: Et ut fidem darent suis fictitiis, detraxit de collis quorumdam Signa Regis, scilicet collaria, de caetero Signum tale minime deferendum. Detraxit insuper de brachiis domicellorum Signa crescentium, et abjecit. Hinc

Signum, pro Gentilitium insigne. Literae Caroli V. Reg. Franc. ann. 1366. tom. 4. Ordinat. pag. 676: Qui nuntius seu nuntii, poterunt deferre baculos cum Signis regiis et Universitatis predicte.