Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,⁷ Compendium literae: cujusmodi fuit ars eorum, qui notis scribebant. Glossae Graec. Lat.: Σημεῖον, Signum. Σημειογράφος, Notarius. S. Hieronymus de Vitando suspecto contubernio: Extemporalis est dictatio, et tanta ad lumen lucernulae facilitate profusa, ut Notariorum manus lingua praecurreret, et Signa ad furta verborum volubilitas sermonum obrueret. Vide Savaronem ad Sidonium lib. 9. Epist. 9. quem non exscribo.