Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIGNUM

SIGNUM,⁹ apud Monachos, dicebatur forma quaedam manu aut digitis res quaslibet, et quae haberent in mente, vel petere deberent, designandi. Nam cum perpetuum fere silentium observaretur in Monasteriis, et loqui rarissime Monachis liceret in Ecclesia, dormitorio, refectorio, coquina, aliisque claustri officinis, sed et ne vel unam antiphonam aut responsorium, vel aliquid aliud tale absque libro nominare, (unde forte σιωπῶντες ϰήρυϰες dicuntur Gregorio Nazianzeno orat. 12. qui scilicet, ut infra ait, σιωπὴν λόγου longe τιμιωτέραν observabant,) instruebantur novitii, si quidpiam petere aut dicere necesse haberent, id signis innuere, et manu loquaci, ut ait Petronius, seu linguosis digitis, ut Senator lib. 4. Epist. 51. complicatis nimirum diversimode, aut expansis digitis indicare. Udalricus lib. 3. Consuet. cap. 3: Opus quoque habet, ut Signa diligenter addiscat, quibus tacens quoquo modo loquatur: quia postquam adunatus fuerit ad conventum, licet ei rarissime loqui, et tales in claustro officinae sunt, in quibus traditum est a patribus nostris et praefixum, ut perpetuum silentium teneatur, in Ecclesia, dormitorio, refectorio, et coquina regulari. In his singulis tam in die quam in nocte, si vel unum verbum quoque audiente loquitur, non facile veniam absque judicio meretur, etc. Guigo II. Prior Cartusiensis in Statutis ejusdem Ordin. cap. 45: In qualibet autem constituti obedientia, cum praelato sibi possunt de necessariis loqui fratres, petita per Signum licentia, habent enim Signa pleraque rusticana, et ab omni facetia vel lascivia aliena, per quae de his, quae ad sua pertinent officia rebus vel instrumentis possunt ad invicem commemorari. Joan. Monachus lib. 1. Vitae S. Odonis Cluniacensis Abbat.: Est et alius inter eos taciturnitatis modus. In competentibus namque horis nemo intra claustra ejusdem Monasterii audebat loqui, nec se cum alio fratre jungere... Quoties necessitas ad exposcendum res instabat, toties diversa Signa invicem faciebant, ad perficienda, quae vellent, quas puto Grammatici digitorum et oculorum notas vocare consueverunt. Adeo nempe inter eos excreverat ordo iste, ut puto, si sine officio linguae essent, ad omnia necessaria significanda, sufficere possent Signa ipsa. Infra: Affuit nox, et ecce quidam de pueris Signo secessum naturae petiit. Ratbertus de Casib. S. Galli cap. 11: Cochlearium sibi afferri Signo fecit. Mox: Surgere autem Signo jussus, ut mos loci erat, etc. Caesarius lib. 1. de Miracul. cap. 1: Die quadam, cum ei unus Monachorum de Confessione Signum faceret, etc. Concil. apud Castrum Guntheri ann. 1231. cap. 24: Abbates provideant, quod Monachi sibi subditi sui sciant Signa facere. Hinc Johannes Sarisberiensis in Euthetico ad Policraticon: Si jubet, ut taceas, statua taciturnior esto,   Nec redimas Signis verba negata tibi.

Signare, Signum facere, pro Signis aliquid petere aut innuere, apud Caesarium Heisterb. lib. 2. cap. 22. lib. 3. cap. 14. 24. 51. lib. 4. cap. 6. lib. 8. cap. 17. lib. 11. cap. 36.

Signer, eadem acceptione, in Lit. remiss. ann. 1480. ex Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 274: Lequel petit Jean Signa du doy le suppliant, afin qu'il alast parler à lui. Unde Seignement, Actio pantomimica, quae signis exprimitur, in Reg. 2. Duac. ubi de solemni ingressu Caroli ducis Burg. in hanc urbem ann. 1472. fol. 110. r°: Et y avoit tant en ladite rue Nostre Dame, comme au marchié neuf, hours ou avoit les neuf histoires des neuf preulx par Seignement sans parler. Vide in Signum 9. Hinc

Signare Navem, Signis, ut accedat, innuere ad debitum vectigal solvendum. Lit. Alf. comit. Pictav. ann. 1269. in Reg. 11. Chartoph. reg. fol. 41. r°: Cum ex parte fidelis nostri Guioneti de Thoarcio nobis datum est intelligi, antecessores sui in possessione fuerunt naves per mare transitum facientes Signandi apud Rupellam, cujusmodi consuetudine uti consueverunt pacifice, etc.

Resignare, pro Signis respondere loquenti per signa, Caesar. Heisterb. lib. 8. cap. 96.

Significare, Idem quod Signare, usurpant non semel Usus antiqui Ordinis Cisterciensis cap. 75. 79. 84. 90. Angelrannus in Miraculis S. Richarii Abbatis Centulensis n. 4: Sed nondum fuerat, quia tempus et hora loquendi, Astanti turbae certatim Significare. Coepimus, ascendant, rapiant, secumque reducant. Statuta Ord. de Sempringham pag. 734: Minuti caveant, ne mutuo inordinate Significent, vel loquantur. Occurrit ibi non semel.

Ejusmodi signorum species varias, a Monachis observandas, pluribus tradit idem Udalricus lib. 2. cap. 4. Sed cum eae potissimum spectent, quae ad solum victum indicandum pertinent, longeque plures describantur in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. praestat hoc loco caput integrum exhibere, quod est 25. De his, quae ad divinum maxime pertinent officium.

Pro signo generali libri, extende manum, et move, sicut folium moveri solet.

Pro signo Missalis, generali signo praemisso, hoc adde, ut facias signum crucis.

Pro signo textus Evangelii, hoc adde, ut in fronte facias signum crucis.

Pro signo Epistolaris, hoc adde, ut in pectore facias signum crucis.

Pro signo Lectionis, manui vel pectori digitum impinge, et paululum attractum fac resilire, quasi qui ceram a candela legentis super folium labefactatum labore unguium expungit.

Pro signo Responsorii, articulo indicis pollicem suppone, et ita fac eum resilire.

Pro signo Antiphonae, vel versus Responsorii, articulo minimi digiti pollicem suppone, et ita fac resilire.

Pro signo Alleluya, leva manum, et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum, move, propter Angelos, quia eorum Cantus dicitur.

Pro signo Sequentiae, leva manum inclinatam a pectore, eam amovendo inverte, ita ut quae prius erat sursum, sit deorsum.

Pro signo Tractus, trahe manum per ventrem de deorsum, quia longum significat, et contra os applica manum, quia cantum significat.

Pro signo Libri, in quo legitur ad Nocturnos, praemisso generali signo, et libri, et lectionis, adde, ut manum ponas ad maxillam.

Pro signo Antiphonarii, praemisso signo libri, adde, ut pollicem inflectas, propter incurvationes notularum, neumas, quae ita sunt inflexae.

Pro signo Regulae adde ut capillum super aurem pendentem cum duobus digitis apprehendas.

Pro signo Hymnarii, adde, ut pollicem et digitum ei proximum proferas, summitatibus eorum junctis, quia praesens tempus, vel quod primum est significatur.

Pro signo Psalterii, adde ut cavam manum ponas in capite propter similitudinem coronae, quam Rex portare solet. Pro iis, quae ad victum pertinent.

Pro signo panis, fac circulum cum pollice, et his duobus digitis, qui sequuntur.

Pro signo panis, qui aqua coquitur, adde, ut interiora unius manus super exteriora alterius ponas, et ita superiorem manum, quasi ungendo, vel imbuendo, circumferas.

Pro signo panis, qui vulgariter Turta appellatur, adde, ut crucem per medium palmae facias, quia hic panis sic dividi solet.

Pro signo dimidii panis, unius manus pollicem cum sequenti digito inflecte, quasi dimidium facias circulum.

Pro signo fabarum, primo pollicis articulo sequentis digiti summitatem suppone, et ita fac pollicem eminere.

Pro signo milii, fac gyrum cum digito, quia sic movetur cum cochleari in olla.

Pro signo pulmenti oleribus confecti, trahe digitum super alterum digitum, quasi qui coquendas incidat herbas.

Pro signo generali piscium, simila cum manu motionem caudae piscis in aqua. Udalric.

Pro signo sepiarum, divide omnes digitos ad invicem, et ita eos commove. Udalric.

Pro signo anguillae, conclude utramque manum, quasi qui tenet et premit anguillam labentem. Udalric.

Pro signo lampredae, simila cum digito in maxilla punctos, quos lampreda super oculos habet.

Pro signo salmonis, adde, ut de pollice et indice circulum faciens oculo dextro circumponas.

Pro signo lucii, adde, ut cum manu superficiem nasi complanes: quia hic piscis longum rostrum habet.

Pro signo tructae, hoc adde, ut de supercilio ad supercilium trahas, quia est signum feminae, quia et tructa femineo genere pronuntiatur. Vide Udalric.

Pro signo crispellarum, cum pugno accipe crines, quasi volens eos facere crispos. Udalric.

Pro signo casei, utramque manum conjunge per obliquum, quasi qui caseum premit. Udalric.

Pro signo flatonum, praemisso signo panis et casei, unius manus omnes digitos inflecte, et ita manu cava in superficie alterius manus pone. Udalric.

Pro signo rufellarum, (rufeolarum Udalric.) praemisso signo panis, simila cum duobus digitis involutiones, quae in eis factae sunt.

Pro signo lactis, minimum digitum labiis impinge, pro eo, quod sugit infans. Udalric.

Pro signo mellis, paulisper linguam fac apparere, et digitos applica, quasi lambere velis. Udalric.

Pro signo vini, digitum inflecte, ita labiis adjunge. Udalric.

Pro siguo aquae, omnes digitos conjunge, et per obliquum move. Udalric.

Pro signo aceti, frica cum digito guttur, quia in gutture sentitur.

Pro signo pomorum, maxime pyri vel mali, pollicem cum aliis digitis conclude.

Pro signo cerasearum, adde, ut digitum subtus oculum ponas. Udalric.

Pro signo porri crudi, pollicem et digitum ei proximum simul conjunctos extende. Udalric.

Pro signo alii, seu rafae, extende digitum contra buccam paululum apertam, propter odorem, qui sentitur ex illis. Udalric.

Pro signo sinapis, articulo anteriori minimi digiti pollicem suppone. Udalric.

Pro signo ciphi, tres digitos aliquantulum inflecte, et sursum tene.

Pro signo scutellae, manum latius extende. Udalric.

Pro signo justae, inclina manum cavam deorsum.

Pro signo phialae vitreae, praemisso signo ciphi, adde, ut duos digitos circa oculos ponas. Udalric.

Pro signo cappae, tene oram ejus cum tribus digitis, id est, minimo et duobus sequentibus tene.

Pro signo superpellicii, cum eisdem digitis manicam ejus tene.

Pro signo mantelli seu pellium, oram eorum tene.

Pro signo pellicii, omnes unius manus digitos expande, et ita in pectore positos contrahe, quasi qui lanam constringit.

Pro signo camisiae, manicam ejus tene.

Pro signo femoralium, adde, ut manum in femore de deorsum, quasi qui se femoralibus vestit. Udalric.

Pro signo caligarum, tene, et signum femoralium adde.

Pro signo coopertorii, fac idem signum, quod est pellicii, et adde, ut manum in brachio de deorsum trahas, quasi qui se coopertorio tegit.

Pro signo capitalis seu pulvinaris, leva manum, et summitates digitorum inflexas, quasi ad volandum move, postea pone ad maxillam, sicut dormiens solet.

Pro signo corrigiae, digitum digito circunfer, et de utroque latere confer digitos utriusque manus, quasi qui se corrigia cingit.

Pro signo cinguli femoralium.

Pro signo metalli, cum pugno pugnum percute.

Pro signo cultelli, trahe manum per medium palmae.

Pro signo vaginae cultelli, summitatem unius manus in altera manu depone, quasi cultellum mittas in vagina.

Pro signo acus, signo metalli praemisso, simila quasi in una manu acum teneas, et filum in altera, et mittere velis filum per foramen acus.

Pro signo fili, digitum digito circunfer, et simila quasi mittere velis filum per foramen acus.

Pro signo grafii, praemisso signo metalli, extenso pollice cum indice simila scribentem.

Pro signo tabularum, manus ambas complica, et ita disjunge, quasi aperiens tabulas.

Pro signo pectinis, tres digitos per capillos trahe, quasi qui se pectit.

Pro signo Angeli, fac idem signum, quod pro Alleluia.

Pro signo Apostoli, trahe dexteram deorsum de dextro latere in sinistrum, pro pallio, quo Archiepiscopi utuntur.

Idem signum est Episcopi.

Pro signo martyris, impone dexteram cervisi quasi aliquid incidere velis.

Pro signo Confessoris, si Episcopus est, fac idem signum, quod pro Apostolo: si Abbas est, fac signum regulae, capillum comprehendendo.

Pro signo sacrae Virginis, fac signum feminae.

Pro signo festivitatis, fac primo signum lectionis, et profer omnes digitos utriusque manus.

Pro signo Abbatis, capillum super aurem pendentem cum duobus digitis apprehende.

Pro signo Monachi, cum manu capillum tene.

Pro signo Clerici, digitum circunfer auri.

Pro signo Canonici regularis, cum pollice et indice simila volentem cum lingua camisiae pectus suum firmare.

Pro signo Laici, mentum tere cum maxilla.

Pro signo Prioris, simila cum pollice et indice scillam pulsare.

Pro signo Majoris, adde, ut manum extendas, quod semper aliquid magnum significat.

Pro signo minoris, extende minimum digitum, quod semper parvum significat.

Pro signo Custodis Ecclesiae, cum manu simila campanam sonare.

Pro signo Armarii et Praecentoris, interiorem superficiem manus leva, et move, quasi innuens, ut aequaliter cantetur.

Pro signo Magistri Novitiorum, trahe manum obliquam per capillos contra frontem, quod est signum novitii, et digitum pollici proximum pone subtus oculum, quod est signum videndi.

Pro signo Magistri puerorum, admove minimum digitum labiis, et adde signum videndi.

Pro signo Camerarii, simila denarios numerare praemisso signo Canonici.

Pro signo Cellerarii, simila in manu clavem tenere, et quasi serae infixam evertere.

Pro signo Ortolani, digitum inflecte, sicut qui rastrum dextra, de terra, trahit.

Pro signo Eleemosynarii, trahe manum dextro humero in sinistrum latus, sic enim pera solet a pauperibus portari.

Pro signo Infirmarii, pone manum contra pectus, et ad signum videndi.

Pro signo Refectorarii, fac idem signum refectionis.

Pro signo Granarii, simila cum ambabus manibus quasi connexis, quasi alicui vasi velis annonam infundere.

Pro signo senis, trahe manum directam per capillos contra aurem.

Pro signo pueri, admove minimum digitum labiis.

Pro signo compatriotae, vel consanguinei, tene manum contra faciem, et medium digitum naso impone, propter sanguinem, qui inde fluere solet.

Pro signo loquendi, contra os tene manum, et ita eam move.

Pro signo tacendi, super os clausum digitum pone.

Pro signo audiendi, tene digitum contra aurem.

Pro signo nesciendi, cum digito terge labia.

Pro signo osculandi, indicem labiis appone.

Pro signo vestiendi, cum pollice et digito sequente vestem in pectore apprehendens trahe deorsum.

Pro signo exuendi, trahe sursum.

Pro signo comedendi, cum pollice et indice simila comedentem.

Pro signo bibendi, digitum inflexum labiis admove.

Pro signo annuendi, leva manum moderate, et move, non inversam, sed ut exterior superficies sit sursum.

Pro signo negandi, summitatem medii digiti pollici subpone, et ita fac resilire.

Pro signo minuendi, cum pollice et medio digito percute in brachio, quasi qui minuit.

Pro signo videndi, digitum pollici proximum pone subtus oculum.

Pro signo lavandi pedes, ambarum manuum interiora ad invicem converte, et ita superioris manus summitates paululum move.

Pro signo boni, pone pollicem in maxilla, et alios digitos in alia, et fac eos in mento blande collabi.

Pro signo mali, digitis in facie sparsim positis, simila unguem avis aliquid lacerando attrahentis.

Pro cujusque rei, quae jam facta sit, tene manum aequaliter contra pectus, et interior pars manus sit sursum versa, et ita eam adhuc plus a pectore sursum move. Hactenus liber Ordinis S. Victoris Paris. dicto capite. Rursum cap. 22. de iisdem signis: Signa etiam, quibus cum necesse fuerit, in silentio, quod opus est, exprimere, etc. Adde S. Wilhelmi Constitut. Hirsaug. lib. 1. a cap. 6. ad cap. 26. editas in vet. Discipl. Monast. et Julianum Warnerium in Comment. ad Regulam S. Benedicti.

De ejusmodi apud veteres etiam usitatis digitorum signis mulcta congesserunt Rabanus Maurus de Computo cap. 6. Hugo a Porta lib. 1. de Furtivis litterarum notis cap. 11. Caelius Rdohiginus lib. 23. cap. 11. Fredericus Morellus ad Nicolaum Artabasdam: novissime vero et copiose non modo de veterum, sed et de monachorum signis, Haeftenus lib. 6. Disq. Monast. tract. 3. disq. 11. Vide praeterea Fridericum II. Imp. lib. 2. de Venat. cap. 42.

Signum in Fronte et in facie furis ponere, στιγματίζειν, in Lege Longob. lib. 1. tit. 24. § 54. Liutpr. 79. (6, 26.) Charta Henrici Imp. ann. 1023. in Chron. Laurish.: Illi, qui hujus audaciae et invasionis dux et princeps fuerit, tollantur capilli et corium; et insuper in utraque maxilla ferro, ad hoc facto etiam candenti, bene caraxetur et comburatur.... Si autem ibi occiditur, omnes, qui hujus homicidii vel invasionis participes sunt, cute et capillis perditis supradicta combustione signentur. Vide Caium Instit. lib. 2. tit. 1. Id vetitum Constitutione Constantini M. leg. 17. C. de Poenis. (9, 47.)

Signum de Corio equi inventi ac mortui conservare, ut cum venerit certus dominus, habeat quod ei respondeat: in Lege Longob. lib. 1. tit. 23. § 1. Rothar. 348.

Signum Veri dicitur Purgationis genus per ferrum candens. Vide supra Sfiersiern et Ferrum candens.