Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SIMPLEX

SIMPLEX, Purus, sincerus. Vetus Irenaei Interpres lib. 3. c. 21. n. 3: Servavit nobis (Deus) Simplices Scripturas in AEgypto, in qua adolevit et domus Jacob.

Simploiant, Mitis, lenis, apud Guignevil. in Peregr. hum. gener. MS.: Une dame je vi venir, Qui le cuer me fist esjoir, Un regart avoit Simploiant, Visage benigne et plaisant.

Simplex. Jacob. de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 281: Praelatum suum pro Deo colunt (Assesini) sibique usque ad mortem obediunt. Si enim princeps eorum, qui semper vocatur Simplex, id est, sapiens, etc. Hinc titulo, Simplicitas nostra, utitur ille in epistola, quam ad Philippum Augustum scripsisse fertur.

Simplex Charta, Non indentata, seu decisa in modum dentium. Vide Indentura. Charta ann. 22. Edwardi III. Reg. Angl. apud Th. Blount in Nomolex.: Ricardus Mayhen de Sutton per Cartam Simplicem huic indenturae indentatam dedit, etc.

Simplex Populus, Vulgus, nostris le simple peuple. Ordericus Vitalis lib. 4. pag. 514: Inermem ac Simplicem populum tanta famis involvit miseria, ut, etc. Minor populus, in Capitulari Lotharii Imper. ann. 855. cap. 5.

Simplices, nude pro Privati non Nobiles, in Chron. Johan. Whethamstedii pag. 342: Cum notabili testium multitudine, tam forinsecorum quam indigenarum nobilium et Simplicium adtunc assistencium. Vide Singulares 2.