Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SINCERIS

SINCERIS, pro Sincerus. Glossae veteres cap. de moribus: Sinceris, εἰλιϰρινής. S. Fulgentius Epist. 2. ad Gallam: Apostolus, sicut ipse testatur, vult, ut simus Sinceres, et sine offensa in diem Christi, etc. Vulgata edit. habet Sinceri. Et in Responsione contra Arianos pag. 32. 1. edit.: Vapor est autem virtutis Dei, et manatio quaedam claritatis omnipotentis Dei Sinceris. Utitur semel ac iterum.