Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SINISTRUM

SINISTRUM, Malum, damnum, incommodum. Instr. ann. 1384. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 75. col. 1: Ceperunt ligna, fenum, utencilia....... et alia multa a civibus villae regiae Nemausi, et interdum sine solucione, absque eo quod propter ea aliquis civis dictae villae quicquam facti aut alias Sinistrum fecerint... Bonum vultum eis fecerunt, absque aliqua violatione aut alio Sinistro. Nostris Sénestrement, sinistre, malefice, vulgo d'une façon désavantageuse, mal. Lit. remiss. ann. 1404. in Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 175: Le suppliant oy ledit Robin, qui parloit de lui Senestrement en le blasmant. Vide Sinistrare 1.