Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SISTO

SISTO, (SISTERE) Consistere, emergere, Gr. συνίστασθαι. Vetus Irenaei Interpres lib. 2. cap. 5. n. 3: Et initio concedens Sistere errorem, et crescere illum, in posterioribus temporibus solvere illum conatur.

Sistere, pro Existere, esse. Charta ann. 1388. ex Tabul. Massil.: Solvatis.... pro equitibus missis per nos pridie ad castrum de Pennis, pro comburendo baracas et stramina illic Sistentes et Sistentia, vj. florenos auri.