Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): ad

ad ad praep.

1 a gr. παρὰ; in principali sensu locali ad quaestionem ,quo‘ et ,ubi‘ respondet: motum vel directionem prope aliquam rem (personam); positionem apud aliquam rem (rarius personam – cf. apud ) designat; cum variis verbis et adiectivis coniungitur – k, u

b temporis punctum finale vel praefinitum designat – časově: až do, v (určený čas)

c relationem finalem (spec. cum gerundivo) designat – k, na

d comparationem, modum (fere i. q. secundum), relationem puram designat – podle, ve srovnání s, vzhledem k

e cum notionibus numeri vel mensurae α de maximo numero (mensura) finali – až do (počtu) β i. q. circiter – asi, na

+ 2 pro dativo ponitur (cf. ThLL I 557,78): prudentes viri...viginti sexagenas grossorum Pragensium...ad cameram regiam presentaverunt |Třeb C 3 f.63r|; item supplicat, quatenus ad capellam s(ancti) Wenczeslai...certas indulgencias...concedere dignemini |(1365) MonVat III 315|; anno d. 1383 die ultima Marcii data e(st) comissio ad decanum in Ossiek |LibConf III-IV 148|; item de istis modis adoracionis consonanter ad sentenciam premissam tractat glossa ordinaria super isto verbo Mathei 4. capitulo |DeclMag 67|; pluralitas...adinvencionum hominum..., que...non cooperantur ad unitatem populi cristiani |JanovReg II 143|; si layci sunt avari et dediti ad divicias seculi acquirendas et possidendas |ib. 236|; ad quam presentacionem pars alia debebit et tenebitur esse consentanea |(1391) LibConf V 78|; postquam... (sexagene grossorum) ad ipsum hospitale ex pia hominum largicione donate fuerint |(1405) RelTab II 13|; sed studete ad edificacionem propriam vel proximorum |HusPos 32|; qui se ad hoc submittere noluerunt |StatUniv 40|; de communione eukaristie sub utraque specie ad omnem populum fidelem |IohRokBas 136|; Thobias, heredes sui habent ad solamen |TopTg II 816a|; si vero non, ut ambe partes pareant ad iudicium dominorum baronum |(1485) TabCur VIII 98|; saepe

3 loco praep. in c. acc. fungitur

a sensu locali stricto: triticum metebat et portabat in humeris suis ad domum suam |CrescZ 59|; oculte veniebat ad vineas...et uvas colligebat maturas; quas referens ad hospitium |PassWenc 111|; cum esset (hostia) ad ecclesiam translata |FrancPr 426a|; ad...commodum suum...intromisit |VitaMil 407|; item omnia privilegia ecclesie ad unum specialem librum...rescribi...procuretis |StatWolfr 297|; quia sine aere nemo vivere potest, ut patet de cadentibus ad aquam, qui ibi suffocantur |AlbicRec f.6v|; inpositus ad opacum vel tenebrosum carcerem |MladRel 41|; matula vas, ad quod mingitur |LexClemB f.63rb|; Mertl percussit ipsum Nicolaum cum ligno ad caput |(1475) RegIudBrun f.17r|; reportabit illam (ymaginem) ad sacristiam |StatMor 53|; saepe

b transl.: accipe, domina, infantem ad manus |VitaHrozn 378|; veniunt sibi ad mentem efficaciter delicie seculi |JanovReg V 157|; tres casule...una de flaveo zameto hyrsuto; habens perlas in parte posteriori ad latitudinem scapullarum |(1387) InventViti XXXIX|; de quibusdam duabus mulieribus dictum fuerat, quod cece facte fuerant ad usum pristinum restitute |HusSang 33|; item uni servo, qui contrivit carbones ad pulveres, VIII denarios |(1421) ArchZnoym II 239 f.69r|; ha, vix possum verba componere, dum reduco ad memoriam tanta mala |IohInfEp 163|; et divisa est (vinea) ad tres partes |(1477) DocCorKadl 261|; saepe

4 cum nomine proprio loci pro praep. in c. acc. vel acc. puro ponitur: quod mercatores per Wyennam ad Venecias valeant proficisci |(1364) TopTgApp 26b|; libere ut Constanciam veniens (Iohannes de Husynecz), e converso redire ad Boemiam possit |MladRel 25|; vectori, qui vexit pulveres ad Brunam et de Bruna 16 gr. |(1426) FontM 188|; veniatis mecum ad Pragam |PetrZat 345|; item duobus nuncciis ad Austriam cum litteris regis V sexagenas, VI grossos |(1468) ArchZnoym II 246 f.24v|; saepe

5 cum nomine proprio loci pro praep. in c. abl. ponitur: qui (Aschricus) postea archiepiscopus ad Sobottin consecratus est |PassAdalb 231|; iste liber sapiencialium pertinet ad Fabianum bacalarium ad Nazaret |(1423-1430) TopTg II 866b|; Mladyessouicz filia ad Trzebon |RegDecPap 65|; dicens quia ipsi omagiales ad Trutnow sunt exempti ab isto iure |(1486) TabCur VIII 32|; al.

6 loco alterius accusativi (vel nominativi) ponitur: praedictum ortum...Wernherus ad unum ortum humuli facere debet |(1336) RegDipl IV 101|; ad reginam...coronari et consecrari...procuravit |PulkChron 182a|; per communitatem nostram totam est electus ad nuncium |(s. XV in.) TopTgApp 17a|; al.

7 a indicatur cuius rei solvendae causa pecunia datur – pro, na, za: data est ad oraciones pro anima ipsius una wacca |CatMetr I 47|; item dominis, qui equitaverunt Brunnam pro vino, ad flascas III grossos, III denarios |(1442) ArchZnoym II 242/2 f.35v|; dominico Rogacionum ad pixidem XX grossos |(1477) ArchZnoym II 247/2 f.25r|; item molitori ad foracionem cannarum pro dieta III grossos |(1487) RegCamBrun 242 f.46r|; al.

b modus solvendi indicatur (cf. ThLL I 551,82): si ipse aut aliquis heredum...eius voluerit penes hoc molendinum adhuc pistrinum pro conficiendis pultis ad proprias expensas edificare |(1356) ArchRajhr|; de quo dicitur, quod daret pecunias ad usuras |VisitArchid f.3v|; ut beneficia ecclesiastica...ad summam certam in literis apostolicis expressam possit recipere |(1400) LibConf VI 22|

8 post substantiva liberius ponitur

a post substantiva vel adiectiva loco genitivi vel praepositionum adversus, erga, super usurpatur: inimicus...novos satellites et ignaros ad tantam perfidiam bellandi adit |Christ 91|; pro omnibus pollicitis ipsius facti sumus fideiussores ad dominum prepositum et ad fratres |(1317 Oct. 26) ArchSchl|; quedam matrona nobilis ad beatam virginem maximam devocionem habebat |CapPr P 895 f.91rb|; aderat et eius precordiis divinitus indita quedam ad pauperes misericordia liberalis |LestArn 391|; devotionem dicti domini Jesconis, quam ad dictam in Kirczin gerit ecclesiam |(1358) LibEr I 1b|; ita ut timor populorum et reverencia perinde sunt ad nos extincta et anullata |JanovReg II 234|; per ista...est intromissa in plebes...irreverencia ad suos sacerdotes proprios |ib. 242|; Spiritus Sanctus...est principium solum ad creaturas |HusSent 140|; non valeo pro vestris ad me graciosis affectibus quidquam boni respondere |AndrBrEp 164|; nullus ordo nec obediencia ad superiores servabatur |LaurBrzezHist 367a|; qui curam ad te habebit, ne pereas |AnonProc 108|; layci...indigni ad secundam speciem |HilTract f.n 7v|; al.

b pendet ex substantivis variis: Waczkoni ortulano super seminibus ad ortum X gr. |RatKarlst 101|; pro VI ulnis panni ad caligas Barthossio XVIII gr. |(1429) TopTgApp 38a|; monstrancia ad corpus Cristi |(1454) LibCivSlan 117|; item supplementum pro cistis ad arenam X grossos |(1468) ArchZnoym II 246 f.22v|; al.

c spec.: pendet e nominibus rerum, quarum mensura vel extensio indicatur: Cyrninye terram ad quatuor aratra |(1037) CodDiplBoh I 53|; quod Meczzka vidua...allodium suum...cum agris ad unam araturam...dedit...pro reparacione pontis |(1295 Iul. 4) ArchLouny|; item unum cantrum ad duas pintas de stangno |(s. XV) TopTom III 40a|; cantarus stagneus ad duas pintas |UK XI C 11 f.6v|; al.

d spec.: ius habeo ad alqd: post cessionem meam vel mortem nullum ius successorem meum ad predicta habere recognosco |(1371) LibEr I 83a|; quia quilibet ipsorum asserebat se ius habere ad dictam ecclesiam |(1403) ActaIudCons IV 243|; dicens eum habere melius ius ad dictas hereditates |(1411) TabCur III 1|

9 loco praep. cum fungitur (cf. ThLL I 558,52): non est societas luci ad tenebras |Christ 91|; quod ecc(lesiam) in Wratislavicz ad eccl(esiam) in Rokytnicz ex causis premissis uniremus |(1363) RegDipl VII 866|; et omnia, que agunt et supra scripta agebant, colorant articulo communionis utriusque speciei ad populum laycalem |WencCrumlSig 37*|; de conveniencia et differencia manualis ad alios libros |ProcPrPrax 14|

10 in nomine templi vel domus (cf. ThLL I 521,63): cum igitur claustrum dominarum ad Cellam sancte Marie infra muros in Brunna pauper sit |(1247) CodDiplBoh IV 190|; infule due...et IIIes alie simplices in sacristia de barchano ad sanctum Wencezslaum |(1354) InventViti VII|; venerabilis et religiosus pater dominus Arnoldus abbas ad Sanctam Coronam |(1389) DocCorKadl 251|; pro sororibus sanctimonialibus ad s. Annam Prage |(s. XV in.) TopTgApp 5a|; Wenceslaus...et Katherina emerunt domum ad s. Iohannem in vado |(1498) TopTg III 38a|; saepiss.

11 iuncturae notabiliores cum verbo terreo (loco ablativi, cf. ThLL I 552,26): item isti sunt sicut equus umbra territus, qui ad sonitum folii vel ad volatum avis terretur |UK VI B 22 f.138rb| cum verbo sequor (loco praep. ex ): ad premissas iam expositas sequitur ista |HusSent 26|; consequens...sequitur ad quodlibet |ib. 27|; al. cum verbis prospicio, visito (loco acc.): domino igitur de excelso sancto suo misericorditer ad humana prospiciente |VitaWencUt II et I 1|; quod 12 magistri vel 16 cum rectore visitent ad pretorium |StatUniv 41| ad idem (hoc) loquor, sum etc. – mluvím, jsem pro: ad idem est Augustinus |HusCorp 12|; ad idem loquitur beatus Thomas |HilTract f.m 1v|; ad idem est doctor prepositivus |ib. f.e 1v|; ad hoc est illa auctoritas per te allegata Remigii |ib. f.g 2r| ad istum (talem etc.) sensumv tomto smyslu: ad talem namque sensum clerici dicuntur seculares |PaynePos 1|; ad istos sensus intelligitur iste canon |HilTract f.k 5r|; ad hunc proprie sensum loquitur beatus Thomas |ib. f.1 6v|; al.

12 cum adverbiis et adverbialibus coniungitur (cf. ThLL I 559,20): et sicut differencia racionis tantum ad ab aliquo vere differt, sic predicacione secundum racionem tantum ad de aliquo vere predicatur |StanDeUniv 83|; nuda predestinacio ut huiusmodi quoad ecclesiam primo modo dictam habet se ad aliqualiter conformiter sicut fides nuda ut huiusmodi ad ecclesiam secundo modo dictam |PalEccl 210*| ad extra, ad intra v. adextra, adintra

13 cum infinitivo coniungitur (cf. ThLL I 559,61): tenebimur ad interesse |(1301) MonEgr 193|; regula...cuilibet homini sue vite ad nosse bonum suum et facere est veritas in suo supremo intellectu |JanovReg II 11|; in isto sacramento est colleccio omnium perfeccionum optatarum et optabilium ad suum esse vivere et intelligere cuilibet communiter hominum capacium |ib. 33|; planctus exequiarum...Nicolai ad esse archiepiscopum Pragensem electi...peragimus |SermPuch 780|; al.

14 cum dativo coniungitur (cf. ThLL I 559,36): molendinis ad aque vel ad ventum expositis |(1342) CodIurBoh II/1 219|; in acie ex opposito Iessconis cingulatoris, quo itur ad Sterasio |(1378) TopTom II 5b|; sane cum in his ad eterni regis exemplar nostros actus conformare ad Dei gracie studiosius intendamus |FormPal I 303|

15 cum praep. ab confunditur (cf. ThLL I 559,3): quod Agnes sponsa Cristi mox futura, pro dyademate regni corruptibilis inmarcessibili corona glorie ad ipso esset perhenniter coronanda |VitaAgn 104|; mandamus..., quatenus...sepedictos...ad hoc...arcere debeatis |SummaCanc 89|; totum, quod ad patre suo...habuerunt |(1384) TabMorO 151|; Katherine ferratrici pro luceo recepto ad Smolarz racione invitate Rasi Procopii XII gr. |(1430) TopTgApp 41a|; item Fuczoni...sabbato ante Georgii ad edificiis XXIIII marcas |(1432) RegLosBrun 20 f.197r|.