Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARDENTES

ARDENTES, appellati a nostris, qui igneo quodam morbo correpti, toti quodammodo ardebant, et membris depastis, sensim consumebantur: unde ignis gehennae dicitur in Vita S. Eleutherii Episcopi Tornacensis n. 19. Hunc morbum veteres sacrum ignem vocabant, hoc est crudelem et pessimum, quomodo Donatus ad 7. AEneid. Virgilii vocem sacer interpretatur; unde, subdit ille, et ignis sacer dicitur morbus, qui hominem perniciose persequitur. Idem Virgilius 3. Georg. vers. 566. ...... Nec longo deinde moranti Tempore, contractos artus sacer ignis edebat. Ἐρυσιπέλας Graecis nuncupatur, ut est in Gloss. Graec. Lat. MS. ubi ignis sacer, et ignisacer, redditur. Liber Miraculorum S. Theodorici Abbatis Remensis: Ea tempestate sacer ignis, quem Graeci heresipilam dicunt, divinae administrationis index, Flandriae incubuerat partibus. Et alio loco: Anno iiii. tanta efferbuit mortalitatis pestilentia, etc.

Cur porro Ardentes dicti qui hoc morbo laborabant, indicat Anonymus de Miraculis S. Agili cap. 5: Deus per ejus meritum operatur sanationes, et maxime Ardentium restinguit ignes. Et Letaldus Monachus in Miraculis S. Maximini Abbatis Miciacensis: Medio fere Augusti ingens lues populum Aurelianensem devastare coepit: divino etenim igne membra Ardebant humana, cujus ardori nulla poterat concurrere ars humana. Vita B. Israelis Canonici Doratensis MS.: Igitur hac de causa ex longinquis regionibus innumera turba Ardentium ad Scotorensem Ecclesiam confluxerat, etc. Atque inde aediculae sanctae Genovefae sacrae, Lutetiae Parisiorum, Ardentium nomen inditum, quod sub anno 1130. Ludovico VI. regnante, D. Virginis Genovefae intercessionibus, ad ejus feretrum, quo aedificata deinceps fuit loco, complures hac lue contacti, sanati fuerint, ut est apud Brolium lib. i. Historiae Parisiensis. Liber de Excellentia sanctae Genovefae: Et membra... coepit morbus igneus consumere, quem Physici Sacrum Ignem appellant, ea nominum institutione, qua nomen unius contrarii, alterius significationem sortitur, etc. ubi plura de istius modi morbi sanationibus ejusdem sanctae Virginis intercessionibus. Ad aedem etiam Deiparae Parisiensis delatos et sanatos igne sacro laborantes, auctor est Flodoardus in Chronico ann. 945. quod praeterea firmatur ex Charta Decani et Capituli Parisiensis ann. 1248. in M. Pastorali ejusdem Ecclesiae lib. 20. cap. 106: Statuimus sex lampades ardentes singulis noctibus perpetuo in Ecclesia Parisiensi, ubi infirmi et morbo, qui Ignis Sacervocatur, in Ecclesia laborantes consueverunt reponi. Ut porro haec ignis sacri plaga, in pestilentiae modum saepius homines, maxime in Gallia pervaserit, tradunt passim Scriptores, Vita S. Genulfi lib. 2. cap. 39. Glaber Rodulfus lib. 1. Hist. cap. 1. Anonymus de Miracul. S. Benedicti cap. 8. 9. Acta Translationis S. Martialis apud Beslium in Comitibus Pictavensibus pag. 312. Tortarius de Translat. S. Mauri pag. 352. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 886. Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 187. Liber Miraculorum S. Amandi cap. 4. Vita S. Lucae junioris n. 77. Hugo Farsitus de Miracul. S. Mariae Suession. cap. 1. 7. Ivo Carnot. Epist. 204. Albericus in chronico MS. ann. 1089. 1109. et 1114. Odorannus eodem anno 1114. Henricus Huntindon. lib. 1. pag. 299. Chronicon Malleacense ann. 1114. Chronicon Andrense ann. 1129. et 1142. Conradus Uspergensis, et alii. Vide praeterea Bollandum ad Vitam S. Antonii 17. Januarii pag. 156.