Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SMARAGDUS

SMARAGDUS, Liber, cui titulus Smaragdus. Testam. Everardi Comit. ann. 837. apud Miraeum tom. 1. pag. 21. col. 1: Evangelium eburneum unum, lectionarium simile paratum, missale simile, commentarium simile, antiphonarium simile, Smaragdum simile paratum.

Compend. gest. abbat. Valcell. circa init. saec. xv. MS.: Ingelramus sacerdos scripsit (id est descripsit) Smaragdum, qui Diadema dicitur monachorum. Smaragdus, auctor aevi Carolini, abbas S. Michaelis ad Mosam, qui scripsit Diadema monachorum vel de monachorum, etc. virtutibus et alia. Vide Fabricium.