Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOCIETAS

SOCIETAS, Eadem notione qua Italis Socida. Vide in hac voce. Nostris Société en commande, vel commandite; in tractu Bressiae et Bugiae Commande de bestiaux. Vide Commenda 3. Tenere ad Societatem, est tenere ad medietatem fructuum. Hinc Societarius dicitur ejusmodi societatis particeps. Litterae Offic. Atrebat. ex Chartul. Montis S. Eligii pag. 146: Item confessi sunt dicti venditores se vendidisse abbati et conventui praedictis Societates quas personae infra scriptae de ipsis tenebant.... Nec tenebitur ecclesia de Monte S. Eligii aliquid apponere in dictis terris quae tenentur ad Societatem excolendis et seminandis: immo percipiet tertiam partem fructuum earumdem, hoc salvo quod Societarius debet percipere terragium in eadem tertia parte secundum quantitatem ejusdem. Vide Medietarius, et Soistura. Hinc

In Socio Dare, Donner à moitié. Edictum Rotharis Regis tit. 95. § 3. 238. et Lex Longob. lib. 2. tit. 32. § 3: Servus massarius licentiam habeat de peculio suo, id est, bovem, vaccam, caballum similiter et de minutis peculiis in Socio dare et in Socio recipere, etc.