Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOCIETAS

SOCIETAS,³ Militarium turma. Plures exstitere ejusmodi societates inter quas celebriores sunt Societas Britonum in Mirac. MSS. Urbani V. PP.: Nobilis Johannes de la Chalma diocesis Valentinensis ann. 1374. cum Societates Britonum cepissent castrum appellatum Sahon super Rodanum, manus eorum evadere volens, etc. Societas Catalanorum quae et Universitas foelicis Francorum exercitus existentis in partibus imperii Romaniae inscribitur in Litteris ann. 1314. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 151. col. 2. Bulla Clementis VI. PP. ann. 1346. ibid. pag. 533. col. 1: Caeterum super hoc quod sententias olim promulgatas adversus illos de magna Societate Catalanorum in ducatu Athenarum existentium, etc. Societas Hispanorum, in Charta ann. 1361. ex Schedis Praes. de Mazaugues: Pro parte regiae et reginalis curiae, ac dictae provinciae ex una parte, et comitem Tristamene ac ejus fratres et certos alios caporales Societatis Ispanorum guerram facientes in dicta provincia, et eam nimis dispendiose tenentes impeditam ex parte alia. Magna Societas, de qua haec scribit Innocentius VI. PP. ad Johannem Reg. Franc. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 910: Intellectis..... guerrarum fremitibus per nonnullas gentes nefarias, quae se Magnam Societatem appellant, in regni tui finibus exortis, etc. Vide Compagnia. Hinc

Societas, Exercitus, in Gloss. Gasp. Barthii ex Hist. Palaest. Roberti Mon. apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 110.

Ii a principibus acciti, dehinc ab ipsis dimissi stipendioque destituti, sub aliquo duce omnia devastabant et depraedabantur; quos ita describit Gualv. de la Flamma ad ann. 1341. apud Murator. tom. 12. Script. Ital. col. 1031: Congregati sunt viri scelerati et pestiferi ex partibus Alamanniae, Italiae, Tusciae, qui dicti sunt Societas. Et fuerunt homines sine jugo, absque rege, absque lege, viventes de rapinis, nulli parcentes aetati. Hi fuerunt viri instabiles, docti ad omne scelus, civitates et castra obsidentes. Praeter memoratas supra ejusmodi Societates, Societatis Albae et Societatis Fortunae meminit Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med aevi col. 905. Inter praecipuas erat Societas dicta La Margot. Vide supra in hac voce et Sociales.

Alterius generis est, sicariorum videlicet conductitiorum, Societas, de qua in Lit. official. Lingon. ann. 1321. ex Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 288: Item quod dictus clericus praedicta delicta..... fecit seu fieri et perpetrari fecit...... per quosdam homines, qui vocabantur de Societate seu de conspiratione et confoederatione vocatorum de la bonne voluntey. De Societate de la bonne volunté, in Charta seq. ubi de eadem re.

Societas, Coetus, caterva, Gall. Bande. Charta ann. circ. 853. apud Chorier de statu polit. Dalphin. tom. 1. pag. 111: Venientes itaque religiosissimi et venerabiles patres, illustrissimaque Societas Comitum, solito more, sicut in aliis locis. Caeremon. MS. B. M. Deauratae Tolos.: Et nota quod in istis collationibus non cedent (sedent) sicut consueverunt in prandio per Societates camerarum; sed mixtim antiquiores et honorabiliores primi.