Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOCIETAS

SOCIETAS,⁴ Vox negotiatoribus maxime nota. Veterum ejusmodi Societatum aliquot nomina, quae a suis principibus acceperunt, hic appellabo; quod a Glossarii instituto alienum esse judicabit nemo. Charta Bern. Anic. episc. ann. 1309. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 6. v°: Quae (jocalia) dum praesidebamus regimini ecclesiae Albiensis, apud mercatores socios et Societatem de Guilharma.... posuimus. Eadem quae Societas Gullimina vocatur, in Arest. parlam. Paris. ann. 1384. 30. Jan. ex Cod. reg. 9822. 2. fol. 142: Ita allegavit contra illos de Compendio, qui dicebant se habere privilegium, quod poterant ducere in fluvio Ysarae sine Societate Parisiensi, quae vocatur Societas Gullimina. Societas Bardorum de Florentia a Joan. de Bardis nuncupata, in Lit. ann. 1317. ex Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 39. v°. Les Compaignies des Angoissolles (alibi des Acheyolles vel Escheiolles et Aschioles), des Douceins, des Falez et des Scaramps, in Reg. B. ejusd. Cam. Comput. ad ann. 1335. fol. 65. v°. Les Compaignies des Magalez et Mossez, in Ch. ann. 1340. ex Reg. 74. ch. 536. Societas Falletorum de Alba, in alia ann. 1351. ex Reg. 80. ch. 503.