Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOCIO

SOCIO, (SOCIARE) sibi in patrimonium rem aliquam, in Lege Bajwar. tit. 17. cap. 2. pro Adjungere, sibi asserere. Ita fisco sociare, pro confiscare, formula vulgetissima, de qua in voce Fiscus. Capit. 2. ann. 813. cap. 6: Haereditas eorum ad opus nostrum recipiatur, nec Comes, nec Vicarius illud sibi Societ; sed ad opus nostrum revocetur. Vide Sacire.

Sociare, Socium sibi adjungere. Capitul. ann. 807. cap. 2: Et ubi inventi fuerint duo, quorum unus habeat duos mansos, et alter habeat unum mansum, similiter se Sociare faciant, et unus alterum praeparet; et qui melius potuerit, in hostem veniat.