Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOCIO

SOCIO,² (SOCIARE) Comitari, Gall. Accompagner. Bartholomaei Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1244. apud Murator. tom. 6. col. 506: Potestas Januae qui cum honorabili militum et balistariorum Januensium numero ipsum Sociabat, accepto commeato rediit Januam cum militibus et societate sua. Ibid. col. 508: Iverunt ad naves caravanae Genuae venientes de ultra mari; et Sociaverunt ipsas usque Bonifacium. Litterae ann. 1364. ex Regest. 98. Chartophyl. Reg. num. 3: Pluribus Sociati.