Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOL

SOL, pro Die, quomodo a Latinis Scriptoribus, Poetis praesertim, usurpari observarunt Servius ad Virgil. et Lutatius ad 3. Thebaïd. Vetus Glossar. laudatum a Fabroto exercit. 1. pag. 11: Tres Soles, tres dies. Jo. de Janua: Quia Sol est causa diei, ideo ponitur aliquando pro die; sed frequentius in plurali. Luithprandus lib. 3. cap. 5: Paucis interpositis Solibus. Folcuinus de Miracul. S. Bertini cap. 13: Quot numerantur anni Soles ? Fridegodus in Vita S. Wilfridi cap. 9: Haec immota manent cunctos oracula Soles. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 1. Sole sequenti, etc. Hepidanus lib. 2. cap. 4: Cum apud materteram paucos exegisset Soles. Cyprianus Archipresbyter Cordubensis in Epitaphio Sampsonis Abbatis: Discessit longo notus plenusque dierum, Sextilis namque mensis die vicesima prima, Sextilis namque mensis Primo et vicesimo Sole.   Era dcccxxviii. Vide Vitam S. Adalberti Pragensis n. 11. et Dantem in Inf. cant. 6. Vocem ἥλιος eadem notione a Graecis usurpatam, alii adnotarunt. Thomas Magister: Ἥλιος λέγεται ϰαὶ μία ἑϰάστη ἡμέρα, ubi Libanium laudat. Adde Eustath. ad Dionys. pag. 13. edit. Henr. Stephani. Soleil boutant, pro Soleil luisant, in Statutis Scabinorum Maceriarum ad Mosam MSS.: Ung bourgeois dudit Maisieres..... sen puelt aller de l'hostel d'ung tavernier sans payer son escot et sans meffait, entant qu'il ne passe point 12. den. et que dedans le lendemain Soleil boutant il contente son hoste.

Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 96. r°. col. 2: Stephanus Mener. Adam allutarius comparuerunt pro Villanova-Regis juxta Senonas, et dicunt se non debere exercitum domino regi, nisi ex sua mera gratia, nisi tantummodo ire cum mandato domini regis tanto spatio, quod una die possint redire ad Novamvillam de Solo vel de die. Id est, sole lucente vel die advesperascente.

Solem Culcare, vel potius Collocare, pro diem constituere. Vide Collocare.