Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOL

SOL,² Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 31: Tres aut quatuor splendores magni circa solem apparuerunt, quos rustici Soles vocabant, dicentes: Ecce tres vel quatuor Soles in coelo. Rodericus Toletanus in Histor. Arabum cap. 17: Omnes Cordubae habitantes tres Soles lucis mirificae conspexerunt, etc. Vide Isidorum Pacensem aera 784. Aimoin. de Translat. SS. Georgii et Aurelii n. 16. Matth. Paris ann. 1236: Et videbatur juxta solem, quidam Sol nothus collateralis. Ammianus lib. 20: Sol autem geminus ita videri existimatur, si erecta celsius solito nubes, aethereorumque ignium propinquitate collucens, orbis alterius claritudinem tanquam a speculo puriore formaverit. Vide Livium lib. 17. et Plinium lib. 11. cap. 31.