Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLA

SOLA, pro Solea calcei, vulgo Semele. Charta Ludovici Pii Imp. apud Doubletum: Ad cordovesos, et in Solas eorum componendas, modia uncti ducenti. Chrodogangus Metensis Episc. in Regula Canonicor. cap. 41: Calceamenta vero omnis clerus annis singulis, pelles buccinas, et Solas, paria quatuor accipiunt. Statuta antiqua Monast. Corbeiensis cap. 3: Calcearios quatuor cum Solis novis. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351: Qui sabaterius facit... ad minus cuilibet ipsorum tria paria sotularium, et postea tot Solas vel empenhas quot poterunt rumpere. Regula Ord. de Sempringham, de Sotularibus, seu calceis: Quod si forte scissi et vetustate consumpti induruerint, licet sutori Solas novas imponendo renovare. Vide Soccus 1.

Nostri solum seu plantam pedis aut ipsius pellem Sole appellarunt. Lit. remiss. ann. 1421. in Reg. 171. Chartoph. reg. ch. 452: Pour ce que le suppliant ne se povoit mettre à si grant et grosse rançon, lui chaufferent si fort et appreingnirent les plantes des piez, que les Soles d'iceulx lui en sont cheutes.

Sola, pro ipso Calceo, seu aliqua calceamenti specie, in Charta ann. 855. in Append. ad Marcam Hispan. col. 788: Solarum parilia xl. Testam. ann. 1518. in Sicil. sacra apud Rocchum Pirrum pag. 187: In qua (arca) erant vestis una zindari ad instar jubbae, velum unum listiatum et Solae (vulgo calceamentum) illius B. Martyris. Vide Solarius.