Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLA

SOLA,³ Mensurae genus videtur. Statuta Montis Regal. fol. 270: Et etiam teneatur quilibet venditor Solarum, habere Solas ad modamen communis quod est signatum in lapide cisternae. Et quicumque vendiderit, seu penes se habuerit Solas venales in minori modano, seu modanis communis, signato vel signatis in lapide praedicto, solvat pro poena et banno solidos quinque. Ibidem fol. 272: Si placuerit consilio, videlicet sestarium unum, heminam unam, cazolium unum, pintam unam, rasum unum, et unam cannam, libram et mediam libram, et modanum Solarum, et alias mensuras necessarias communi.

Minus bene; est enim Quadratus later, quo pavimentum sternitur, Gall. Carreau. Vide Solerare.