Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLATIUM

SOLATIUM, Salarium, quod ἐν παραψυχῆς λόγῳ datur, ut habet Procopius in Anecdotis. Utitur non semel Julianus Antecessor Const. 115. 123. 124. ut et lex 4. Cod. de Sportul. (3, 2.) Capit. Car. Cal. ap. Tusiacum cap. 13: Et si illi duo missatici ad hoc non suffecerint, nobis ad tempus hoc mandent, qualiter aut per nos, aut per filium nostrum, aut sicut viderimus, eis necessarium Solatium transmittamus.