Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLATIUM

SOLATIUM,² Ludus, spectaculum, Gall. Jeu, divertissement. Regimina Paduae apud Murator. tom. 8. col. 427: Hic fecit fieri in Padua maximas choreas et Solatia dominorum et dominarum et magna hastiludia. Ibidem col. 450: Hoc anno (1300.) Milites et Nobiles et alii Judices Paduae et frataleae Paduae fecerunt in hastiludiis et aliis Solaciis, cum pulchris vestibus. Charta ann. 1355. ex Regest. 82. Chartophyl. Reg. n. 256: Cum Johannes de Bernonvilla accessisset.... visurus festum seu Solacium, etc.