Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLATIUM

SOLATIUM,⁵ Alia notione, nempe pro Refectio. Testamentum Bertichramni Episc. Cenoman.: Et Abbas loci illius Solatium praebeat, et postea in crastinum Abbas det illis dignissimam refectionem. Vide Consolatio 1.

Haud scio an a Solatium hoc significatu deducenda sit origo vocis Gallicae Solain, qua in Chronico MS. Fiscamnensi portio monachica designatur; an a verbo Solere, quia quotidie solet praeberi.