Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLATIUM

SOLATIUM,⁷ Solacius, Solatia, Gallis Aide, Qui vel quae Monachis aut Monialibus officium et munus aliquod peragentibus in adjumentum datur. Chrodogangus Metensis Episc. in Regula Canonic. cap. 9: Imbecillibus autem procurentur Solatia, ut non cum tristitia hoc faciant; sed habeant omnes Solatia, secundum modum congregationis, aut positionem loci. Instr. ann. 1180. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 339: Sub testibus his, Johanne de S. Servantio, Bernardo Priore S. Salvatoris de Dinan, et Jordano Solatio ejus, etc. Constit. Ordin. Vallis-caulium apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1655: Qui magister erit de infirmitorio, loqui poterit cum Solatio. Liber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 17: Hospitarius major Solatium habere debet aliquem de conversis fratribus, etc. Occurrit ibi non semel, et in libro Usuum Ordinis Cisterciensis cap. 47. 90. 94. 115. apud Rainardum Abbat. Cisterc. in Instit. cap. 59. 75. in Statut. Ordin. Praemonst. dist. 1. cap. 10. et alibi passim, in Statutis Ordinis S. Gilberti pag. 745. 758. etc. ubi et Solatius interdum dicitur. Vide, Consolatio.

Solatia, de Moniali pag. 776: Licet infirmariae monialium Solacium habere. Habetur rursum pag. 764.