Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLEMNIS

SOLEMNIS, Illustris, clarus, insignis. Vita Innocentii PP. IV. cap. 39. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 399: Alios quoque plures Solemnes dominos curiae patris et suae, Comites videlicet et Barones, ipsos citavit summus Pontifex. Litterae Universit. Paris. ad Carolum Reg. Franc. ann. 1394. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 83: Jussit paterna vestra benignitas ut vias, modos et formas quibus ad hanc concordiam maturius veniretur per deputatos nostros, Solemnes utique viros et discretos, cum majoribus vestris Consiliariis conveniendo excogitaremus. Eadem notione Solennel usurparunt nostrates. Mandata data Episc. Noviom. aliisque ad Papam deputatis ex Bibl. Reg.: Hugue le Renvoisié doien de Rouen Solennel maistre en Theologie. Ibid.: Martin Gasel son fisicien (du Roy) Solennel maistre en Medecine. Litterae Caroli V. Regis Franc. ann. 1364. tom. 4. Ordinat. pag. 473: Considerans que nostre Hostel de Paris, appellé l'ostel de S. Pol, lequel nous avons acheté et fait édifier de noz propres deniers, en Hostel Solennel et de granz esbatemens, etc.

Solempnis, Eodem significatu, apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 291: Ut vero praefata capella Solempnior habeatur, etc. Solempnae marmoreae, apud Leibnit. tom. 1. Script. Brunsvic. tom. 1. pag. 260. pro Columnae marmoreae, ni fallor.