Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLUM

SOLUM, ut supra Solarium, Locus idoneus Solario aedificando. Testam. Tellonis Episc. Curiensis ann. 766. apud Mabill. tom. 2. Annal. Bened. pag. 709. col. 1: Item in Maile, agri, prada, Sola, orti cum pomiferis, etc. Charta ann. 1043. ex Tabular. S. Victoris Massil.: Id sunt casas cum Solis et superpositis et cum casalicibus. Statuta Montispessul. ann. 1204. ex Cod. Colbert. 4936: Quicumque comparat domum vel Solum forte inaedifficatum in Montipessulano, dat inde pro consilio quintam partem domino, hoc est si venditor habuerit de pretio c. solidos, dat emptor domino viginti quinque solidos.