Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOLUS

SOLUS,² pro Solutus, Absolutus, liber, quietus, Gall. Quitte. Charta apud Madox Formul. Angl. pag. 48: Notum sit vobis me concessisse et carta mea confirmasse Deo et Ecclesiae sanctae Mariae Bordesleiae donationem patris mei de decem acris terrae,... Solas et quietas in perpetuam elemosinam ab omni saeculari servicio,...... et praeter hoc, Robertum Fabrum Solum de me et quietum de haeredibus meis, cum omnibus catallis suis. Vide alia notione in Solerare.

Unde nostris Sole, eodem intellectu. Charta ann. 1255. in Chartul. Monast. fol. 1: Et ce cist eritage estoi amconbreis, ..... Conrais devant dis lou desconberroit et il seroit Sole et quite. Alia ann. 1280. ex Chartul. S. Petri de Monte: Kant je morrai, li terre revenrait ansi com elle serait, quel bleif k'il i ait, à la maison de S. Pierre Sole et quite. Solable, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 210: L'exposant defendi ausdiz compaignons le partir de son hostel, pour ce que ils estoient estranges et non Solables jusques à ce qu'ilz lui eussent baillié argent ou gaige. Sous vero, pro Solutus, in Charta ann. 1299. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 66. v°. col. 2: Dequix seze chens livres Parisis je me tieng plainnement pour Sous et pour paiez. Vide supra Absolutus 2.