Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SOMNUS

SOMNUS Venereus, ita Medici Latini appellant quem Graeci ὸνειρόγονον, cum scilicet per somnos inanibus visis affecti aegrotantes, seminis lapsu vexantur. Ita praeter Plinium, a quo Veneris somnum appellatur, Caelius Aurelian. lib. 5. Chron. cap. 5. Adde in hanc rem insignem alium locum ejusdem egregii scriptoris ex lib. 1. cap. 3. pag. 22: At vero concubitus, sive venus, quam adhibendam probant, ab aliquibus parva Epilepsia nuncupata est; siquidem similem faciat membrorum motum diverso contractu, anhelatione et sudore attestante, et oculorum conversione cum rubore vultus, ac deinde post effectum displicere faciat sibimet corpus cum pallore, et quadam debilitate vel maestitudine, adeo nervos afficere videatur, ut saepe imminente accessione per somnum jactu seminis aegri praepurgentur, quod Graeci Onirogonon vocaverunt.