Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SONO

SONO, (SONARE) Lex Longob. lib. 2. tit. 52. ยง 2: Si Comes in suo ministerio justitiam non fecerit, tunc Missus noster de hac causa Sonare faciat, usque dum justitia ibi fiat. Ubi Glossae, Sonare, inquirere. Carol. M. 18. Apud Pertz. Leg. tom. 1. pag. 38. in Capitul. ann. 779. cap. 21. locus sic habet: Si comes in suo ministerio justitias non fecerit, missos nostros de sua casa Soniare faciat usque dum justitiae ibidem factae fuerint. Et si vassus noster justitiam non fecerit, tunc et comis et missus ad ipsius casa sedeant et de suo vivant quousque justitiam faciat. Vide Soniare, Hospitio excipere.